| 1 VITA VEL PASSIO
BEATISSIMI MARTIRIS EVLOGII PRESBITERI, QVI PASSVS EST ERA
DCCCLXXXXVII ANNO INCARNATION IS DOMINI DCCCLVIIII SVB
REGE ABDERECMAN DIE QVINTO IDVS MARTII |
|
| 2
1. Beatissinii martiris et doctoris Eulogii passionem disponens scribere
prius uitam eius putaui digerendam in ordine quam sui finis agonem pulcherrimum
designare, ut quis uel quantus fuerit ante lectoribus innotescat et sic
deinceps adeptum ex merito palmam uictoriae euidentissimis clarescat indiciis. |
|
| 3 In cuius operis principio Domini
fretus et Redemptoris nostri auxilio profiteor me non audita et dubia,
sed uisa et per me probata retexere, quoniam, gratja Dei quooperante, a
primero adulescentjae flore karitatis dulcedine et scribturarum amore uno
uinculo concord<i>e nexi huius vite, licet non pari ordine, tamen pari
affectu in cunctis questjonibus duximus iugum. |
|
| 4 Sed ille sacerdotji ornatus
munere pennis uirtutum in sublime uectus altjus euolabat, ego luxurie et
uoluptatis luto confectus terra tenus repens actenus trahor. Et inde est
quod non incerta et quorumcumque hominum narratjone conperta, sed mecum
gesta et per me cognita narrare disposui, quia sicut de incertis temere
referre sententjam periculosum fore profiteor, ita de cognitis subprimere
ea que nori debentur uacuum periculis esse non reor. |
|
| 5 Est quoque et laudabilis
pro exemplo predicanda omnibus ueritas et nihilominus detestanda ret<or>icorum
conposita falsitas, melius est de multis preclaris nihil facinoribus dicere,
quam ex parbis bonis, multa false disserere, tutjusque est omnia
que gesta sunt preterire quam ea que non fuerint aliqua fingere, et mitjus
errat qui non malitje uoto, sed segnitje fastu uera subprimit eo qui disserte
falsa confingit. |
|
| 6 Ueritas enim, si studio
ueritatis et non uane glorie iactantje dicitur, dicenti choronam
inplodit, falsitas autem si ab aliquo (331) intentatur coniectantem occidit.
Et ideo sicut me ueritatem dicentem remunerandum esse congaudeo, ita falsitatem
si dixero condemnandum esse non nego. Quibus ergo causis ad falsitatem
retexendam insilerem ipse non habui, qui ueritatem in omnibus, non mendacium
remunerare cognoui. |
|
| 7 2. Igitur beatus martir
Eulogius, nobili stirpe progenitus, Cordobe ciuitatis patricie senatorum
traduce natus, eclesie ministerio mancipatus, sancti ac beatissimi Zoyli
ede deseruiens et in eiusdem collegio clericorum uitam deducens, multis
et clarissimis uirtutibus floruit, magnis et laudabilibus operibus uiguit. |
|
| 8 Ab ipso enim incunabulo litteris
eclesiasticis herens et quotidie per studia bonorum operum crescens perfectjonem
adeptus est, ac super omnes coetaneos doctrine scientja clarens et eruditjonis
lumine florens magistrorum doctor est factus, quippe qui mentem senilem
paruissimo corpore gerens uincebat, etsi non etate, certe scientja uniuersos. |
|
| 9 Erat autem studiosissimus scribturarum
scru[tu]tator et intentissimus sententjarum inuestigator, ita ut nihil
scribture preponeret sancte, nihil magis eligeret quam in lege Domini meditare
die ac nocte. Nec contemtus magisterio doctorum suorum, si alios si quos
forte audiret procul positos requirebat, et ne offe[re]nderet proprios
furtim se oris quibus poterat subtrahebat. Nam et abbatem bone recordatjonis
memorie Sperandeum, opinabilem et celebritate doctrine preconabilem uirum,
sepius inuisebat auditorioque more ex illius ore dissertissimo dependebat,
qui ipso tempore totjus Betice fines prudentje riuulis dulcorabat. |
|
| 10
Ibi eum primitus uidere merui, ibi eius amicitie dulci inhesi, ibi illi
indiuidua sum nexus dulcedine. Eram namque iam dicti inlustrissimi uiri
auditorum, et dum frequentjus eius limina tererem incultumque ingenium
acuerem, tandem respectjone diuina huius tanti uiri societate coniungor
et catenatim inadibili nexu non innector tantum, sed unior. |
|
| 11Factique sumus auditores uiri,
inquisitores ueri, amatores nostri, in tantum ut illa etas indocta sibi
non concessa [sibi] presummeret. Agebamus utrique scribturarum delectabilem
lusum et scalmum in lacum nescientes regere Euxini maris credebamur fragori.
Nam pueriles contemtjones pro doctrinis quibus diuidebamur non odiose,
sed delectabiliter epistola- (332) tim in inuicem egimus, et rithmicis
uersibus nos laudibus mulcebamus; et hoc erat exercitjum nobis melle suabior,
fabis iucundior. Et in ante nos quotidie extendentes multa inadibilia temtare
ex scribturis puerilis inmatura docibilitas egit, ita ut uolumina conderemus
que postea etas matura abluenda ne in posteros remanere<t> decreuit. |
|
| 12 3. Sed dum annis iubentutis
adtingeret, diaconii ministerio fungitur atque in brebi merito uectus ad
superos gradu presbiterii sublimatur, rnoxque magistris ordine et uite
moribus sociatur. Quanta illi humilitas, quanta bonitas, quanta inheserat
karitas, amor omnium hostendebat. |
|
| 13 Exhinc cepit se acriori austeritate
uite constringere et modestie legibus in uniuersis actjonibus perornare,
scribturis uacare diuinis et corpus suum uigiliis ac ieiuniis castigare,
monasteria frequentare, cenobia inuisere, regulas fratrum conponere, hinc
inde cuncta eo modo curare quo, si fieri posset, utrubique adesset, ita
cle[o]ricatum agens proprium ut regularem ordinem non dimitteret alienum,
ita monachis adherens ut clericiis probaretvr, ita in clero degens ut monachus
uideretur, utrubique abtus adcurrens et utrarumqus professiones unus sufficientissime
conplens. |
|
| 14 Currebat sepius ad cenobiorum
sacratissirnos greges, sed ne proprium ordinem contemnere putaretur, ad
clerum iterum remeabat; in quo dum aliquod tempus persisteret, ne uirtus
animi curis secularibus eneruaretur, itidem monasteria repetebat, hic doctrina
oris eclesia ornans, illic uitam propriam exculpendo decorans. In tantis
uirtutibus positus uiam seculi merens incedebat et anxius, et quotidie
ad celestja uolare cupiens corporeo sarcino grababatur, in tantum ut Romam
ire disponeret et adul<e>scentje neuos lacrimis et peregrinatjonis itinere
predornaret, immo domatos deleret. Sed ecce omnes hinc inde insistimus
et eum magis corpore quam animo retinemus. |
|
| 15 4. Verum dum ista et alia
referuntur, tandem Recchafredus episcopus super eclesias et clericos quasi
turuo uiolentus insiluit omnesque sacerdotes quos potuit carcerali uinculo
alligabit. Inter quos ut electus aries ducitur et cum pontifice suo uel
aliis sacerdotibus uincitur, in qua retrusione magis oratjonibus et lectjonibus
operam dedit quam uinculo. |
|
| 16 Ibi sanctis uirginibus Flore
et Marie pro fide conprehensis illut Documentum Martiriale uno libro conposuit
in quo eas ad martirium neruis (333) tenacissimis solidabit easque et per
se uerbis et per epistolis mortem contemnere docuit, seque suosque socios
earum suffragiis uinculo solbendos conmisit, quod et obtinere mox post
sextum diem passionis earum promeruit: nam ille octabo Kalendas Decembres
expleberunt martirium, sacerdotes uero Domini tertjo Kalendarum earundem
solutjonem adepti sunt. Extat super hoc inlustriore confectu mihi his diebus
directa epistola, passionem earundem uirginum et ereptjonem sacerdotum
ipsarum uirginum meritis continentem. |
|
| 17 Ibi metricos quos adhuc nesciebant
sapientes Hispanie pedes perfectissime docuit nobisque post egressionem
suam hostendit. Inde et mici pro libros illos quos in defensionem martirum
dederam epistolam facundo loquutjonis genere dictatam direxit. Nam cum
omnes qui cum eo erant sacerdotes uacarent otjo et quieti, ille non noctibus
non diebus a lectjone cessabat, noctes diesque ingeminans et scribturarum
mellam lambens ore et corde spiritaliter ruminans. |
|
| 18 5. Uerum opere pretjum reor
si paulo altjus incedentes tempore persequutjonis qualis probatus extiterit
inseramus. Denique dum episcopi, sacerdotes, clero et sapientes Cordobe
in martirio nuper exorto deuio calle incederent ac timoris inpulsu pene
fidem Xpi, si non uerbis, nutu tamen negarent, hic tamen inadiuilis
numquam uacillare uel tenui est uisus susurro, sed omnibus pergentibus
ad agonem occurrens, uniuersorum animos roborans cunctorumque ossa uenerans
et conponens, in tantum ardescebat ardore martyrii ut ipse incentor ipsis
diebus uideretur esse martirii. |
|
| 19 Pro quo rectitudinis zelo
multis extitit contumeliis propulsatus magnisque terioribus fatigatus.
Nam unus ex proceribus illum inpetens et minis exasperans diuino insto
iudicio in reprobum sensum conuersus fidem quam tenens nescius inpugnabat
mox miser et stultus amisit. |
|
| 20 De quo plenius in libro Memoriale
Sanctorum tertjo iam dictus beatissimus disputabit, in quibus libris et
passiones singillatim rnartyrum claro fonte locutjonis explicuit et prosecutjone
sufficienti quaeque acta sunt in martiribus Dei et dicta secuturis generatjonibus
propalauit. Quantus autem uel quam excellens fuerit scientja, luce clariora
eius pandent opuscula, que sale Attico et prosatico lepore, ijnmo diuina
inspiratjone conposuit. |
|
| 21 6. Sed
redeundum est ad Reccafredi episcopi tempora, et qua arte a sacrificio
se suspenderit ne eius gluttinaretur errori proferendum.
(334) Namque ipsis diebus cuncti et ui et potestate addicti, iussu regio
subditi iniquo uidebantur hosti adiuncti, et qui priori insurrectjoiie
aduersi et erecti contra eum steterant, tunc terrore concisi quasi familiares
herebant, non mente, set corpore, nec dilectjone cordis, sed conpulsione
terroris et ne aditum ei nocendi daretur in amplius. |
|
| 22 Ira quoque regis contra nos
deseuiens legibus necessitatem induxerat et liuerum arbitrium interpolans
omnes truci subdiderat hosti. Cuius storiae ueritatem in alio opere enucleatjus
disseretur. |
|
| 23 7. Nunc uero huius admirauilis
niri tantum enodari sanctissimam cupimus artem. Qui grabi insti<n>ctu
doloris dum undique circa se dolosum cerneret ipsius aepiscopi grassari
ingenium et ceteros secum ei communicantes deprehenderet nec resistendi
sibi copiam inesse uideret nec ammobendi licentjam, utpote fideiussoribus
datis, inminere sibi conspiceret, cepit se graui adterere gemitu magnoque
intrinsecus, ut diximus, mactari dolore. |
|
| 24 Sed nutu Dei contigit ut
quadam die presenti aepiscopo beati Epi<p>hanii Cipri Salamine episcopi
Ihoanni aepiscopo Iherosolimitano directa epistola legeretur, quam ego
cuidam diacono preceperam legere, in qua idem beatissimus pontifex Origenis
nenias arguens et ordinatjonem cuiusdam presbiteri in monasterio iam dicti
Iherosolimitani adsignato a se consecrati defendens causam ordinatjonis
retexuit beatissimorumque presbiterorum Iheronirni et Uincenti continentjam
sacrificandi laudando innexuit. |
|
| 25 Quam narratjonem tunc iam
dictus Eulogius auida mente magis arripiens quam suscipiens et sibi a Deo
datam occassionem cognoscens, ingenti uulnere quasi percussus, ab intirno
corde trahens suspiria meque intuens conuersus episcopo dixit: 'Si lucernae
aeclesie et fidei nostre hoc egerunt columne, quid nobis facere conuenit
quos delicti onera grauiter deprimit et affligit? Cognoscat ergo uestra
paternitas interdictam a me ipso mihi sacrificandi licentjam'. |
|
| 26 Sicqwe huiusmodi ingenio
tempore Reccafredi se ipse suo ligauit arbitrio, cuius professionis licet
hoc modo ordinem summeret, delectauili tamen usitate perfunctus nolebat
postea statum reiectum recipere. Sed pontifex proprius in tantum eum ad
missum officium sacrificandi conpulit repedare ut eum anathemate ferire
non uereretur, nisi citjus redire promitteret. (335) |
|
| 27 8. Et erat uir ille in omnibus
professionibus principaliter et non medie decoratus, cunctos ex equo deseruiens,
et cum preiret omnes scientja, humilior certe etjam infimis uidebatur,
clarus uultu et honore precipuus, eloquentja fulgidus et uite operibus
luminosus, incitator martyrum et laudator, tractator peritissimus et dictator. |
|
| 28 Quis ardorem ingenii, quis
decorem eloquii, quis fulgorem scientje, quis affauilitatem usualem officii
quocumque poterit prudentje elicere flumine? Que enim illi non patuere
uolumina, quae potuerunt eum latere ingenia catholicorum philosoforum,
hereticorum necnon et gentilium? Ubi libri erant metrici, ubi prosatici,
ubi storici qui eius inuestigatjonem effugerent? Ubi uersi quorum ille
ignoraret canora, ubi ymni uel peregrina opuscula que eius non
percurreret pulcerrimus oculus? Cotidie enim noua et
egregie admiranda quasi a iugeribus et fossis effodiens tesauros elucidabat
inuisos. |
|
| 29 Quanta dociuilitas tam pretjoso
munere ornate ineserat anime, quanta inexausta cura sollertje, nullus sapiens
conprehendere poterat. Et o admirauilis suauitas mentis! numquam priuatim
scire aliquid uellens nobis omnia prestabat, uitjata corrigens, fracta
consolidans, inusitata restaurans, antiqua repriorans, neglecta renobans
et quaeque poterat ex antiquis uiris gesta conpetere satagebat operibus
adimplere: seueritatem Iheronimi, modestiam Agustini, lenitatem Ambrosii,
patjentjam Gregorii in corrigendos herrores, in substentando minores, in
demulcendo maiores, in sufferendos or<r>ores unus idem multipliciter
exibebat. |
|
| 30 9. Nec
sufficuit monasteria patrie sue inuisere. Quin potjus occasione fratrum
suorum qui ipsis diebus Francie finibus exulabant indeptam, uiam
arripuit et Pampilonensium territoria ultro progrediens sancti monasterium
Zaccarie ingressus et aliorum cenobia ipsarum regionum gliscenti uoto percurrens
multorum patrum est amicitja dulcoratos, quorum conuersatjonem in epistola
quam episcopo Panpilonensi in carcere positus dedit nominatim locatimue
digessit. In quibus locis multa uolumina librorum repperiens abstrusa et
pene a multis remota hic remeans suo nobis in sacratissimo pectore conlocauit. |
|
| 31 Ibi beati Odoarii
est fruitus conloquio, cui centum quinquaginta regulares monaci militabant.
Inde secum librum Ciuitatis beatissimi Agustini et Eneidos Uergilii siue
Iubenalis metricos itidem libros atque Flacci saturata poemata seu Porfirii
depincta opuscula uel Adhelelmi epigramatum opera (336) necnon et
Abieni Fabule metrice et Ymnorum catholicorum fulgida carmina cum multa
minutissimarum causarum ingenia ex sanctis questionibus congregata non
priuatim sibi, sed comuniter studio<si>ssirnis inquisitoribus reportauit,
fulgoremque operis et coruscatjonem ingenii resplendentibus semitis presentialiter
cunctis presentibus et usualiter sequentibus specificis ostentans indiciis
et luminosis deducens uestigiis, ubique lucidus gradiens, undique fulgidus
rediens, limpidus, dulcorosus, nectareus Xpi coronatus emicabat omnibus
famulus. |
|
| 32 10. Nec illut omittendum
huic operi reor, quod post diuine memorie Uuistremiri Toletane sedis episcopi
in ea<n>dem sedem ab omnibus conprouincialibus et confinitimis episcopis
electus et dignus est abitus et per relatu omnium comprobatus. Sed dispositjo
diuina que eum sibi ad martyrium reseruabat quibusdam repagulis obuiauit,
cumque iam ipsa communis electjo eum sibi consecrate in episcopio adclamaret,
rerum ouiantjum aduersitate inpediti alium sibi eo uibente interdixerunt
eligere. |
|
| 33 Qui licet argute frustraretur
ab ordine, tamen non est priuatus eiusdem ordinis munere, siquidem episcopatum
celestem adeptus est dum per martirii gloria Xpo coniunctus est: omnes
namque sancti episcopi, non tamen omnes episcopi sancti. Ille uero sanctitatem
per cruoris fusionem inueniens episcopii ordine fungitur, dum celo tenus
etemis promissionibus muneratur. |
|
| 34 11. Cumque his uirtutibus
et dogmatibus insigniretur et omnibus quasi lucerna super candelabro posita
hac ueluti ciuitas in montis sita cacumine procul altjus emicaret et ut
doctus scriba de tesauro domini sui noua et uetera uniuersis familiis preuideret,
in sacerdotibus primus, in confessoribus summus, in iudicibus residens
non extremus, tandem uoti compos effectus diuina sibi cooperante clementja,
inopinato iudicio sed deliueratiuo studio euectus est ad superna, et ea
que a martiribus fusis postulauerat lacrimis et per tota sua opuscula more
sparserat precis obtinere meruit operibus sanctitatis, quod uerius poterit
noscere qui ipsa eius egregia opera curauerit legere. |
|
| 35 Et quoniam expedit et dignum
nobis uisum est pro utilitate legentjum et pro annuo festiuitatis sue recursu
passionem eius breuiter explicare, ideo sequestratim, pure et sinceriter
agonis sue pulcerrimum induximus finem. ABHINC PASSIO EIUSDEM. (337) |
|
| 36 12. Tempore igitur quo seua
dominatjo Harabum calliditatis astu omnes fines Hispanie misere deuastabat,
quo rex Mohomad incrediuili rabie et effrenata sententja Xpicolum genus
delere funditus cogitabat, multi terrore cruentissimi regis metuentes eiusque
insaniam modificare nitentes per trucem uolumtatis iniquae officium diuersis
et exquisitis occasionibus gregem Xpi inpetere temtauerunt. |
|
37 Plerique Xpm negando se precipi<ti>o
conmiserunt, alii duribus tormentibus agitati commoti sunt, porro alii
florenti uirtute stauiliti sunt et fundati, in cuius ut diximus tempore
martyria fidelium coruscando resplenduit et herror
negantjum fluctuabit. |
|
| 38 Nonnulli enim qui fidem Xpi
tantum mentibus retinebant, instinctu Dei quod celauerant luminositer et
patule proferebant, nullo desquirente ad martyrium prosilientes et coronam
sibi ex tortoribus rapientes. |
|
| 39 Ex quibus et beatvs Harabs
genere Xpoforus extitit, cuius passionis ordinem alibi digerere cogitamus.
Sed et ex orum numero beatus Aurelius et sanctus extitit Felix, qui cum
uxoribus ad passionis gloriam post multa et prolixa latibula prodienint.
Ex ipsis etjam florens uirtutibus Flora uirgo beata, que contemnens secularem
lauilem ponpam eternam meruit <sine> fine coronam. Quorum hic noster
sanctissimus doctor agone<s> singillatim exposuit et actos uitasque
corusco sermone explicauit. |
|
| 40 13. Hoc tempore puella nomine
Leocritja quedam, genere nouilis, mente nouilior, ex gentilium fece progenita
et ex luporum uisceribus prodita, dudum a quadam sibi genere proxima Xpo
dicata nomine Liciosa aquis salutaribus tincta et occulte fidei Xpi inbuta
enitult odoremque nectareum notitje sue cunctis adsparsit. |
|
| 41 Etenim cum ad iam dicta religiosam
in annis infantje more propinquitatis recurreret eamque quibus ilia sermonibus
poterat cotidie instrueret, tandem respectjone celesti fidem Xpi mente
suscepit et ardore amoris susceptam pectore conseruabit. |
|
| 42 Que dum ad annos sapientjae
ueniret et scientje contingeret lumina, fidem illam, quam tenerrimis institutis
occulte didicerat, cotidie fomentis spiritalibus auctam in amplius crescentem
alebat primum occulte, deinceps patule et aperte. Quam parentes sedule
admonentes et nihil omnino proficientes conati sunt eam flagellis et uerberibus
inpetire, ut quam per blandimenta ammobere non poterant, saltim terroribus
cohercerent. |
|
| 43 Sed ignis ille quem Xps in
corda fidelium misit nullis minis cedere nouit. In hoc conflictu dum diebus
uapularet et noctibus seque accerrimis inpetiendam ultjonibus et diris
uinculis (338) prepeditam uideret, metuens ne non propalata publice fide
cauterio uriretur perfidie, per internuntjos beatissimo Eulogio, opinatissirno
iam multis talibus operibus uiro, uel sorori eius Anuloni uirgini Deo dicate
causam suam innotuit, et quia ad tutiora loca fidelium in qua fidem suam
posset interrita propalare ire uellet exposuit. |
|
| 44
Ilico beatus Eulogius solitum officium recognouit, et erat ut fauctor anelantissimus
martirum, hanc exire clam per eosdem internuntjos ordinauit. Illam concite
artem fingens et parentibus quasi consentjens, nostramque fidem uerbis
inpetens et ex opere omnia reiecta ornamenta induens, seque more illorum
quasi placitura et nuptura seculo hostendens, nisa est eorum inflectere
animos et sibi exosos comere gressos. |
|
| 45 Cumque sibi omnia iam tuta
inesse prospiceret, ad nuptjas quorundam propincorum suorum que ipsis agebantur
diebus fi<n>gens, ut eidem officio congruit, ornate procedere, celeri
cursu se beatissimo Eulogio uel sorori eius Anuloni tutandam exibuit, quam
mox grato animo suscipientes occulendam probatissirnis
tradiderunt amicis. |
|
| 46 At ubi pater
eius et mater expectantes filiam non uiderunt, delusos se ingemescentes
rabie inaudita et dolore inuiso cruciantes cuncta disturbant, uniuersa
contaminant, currentes per ignotos et cognitos et potestatiue hac iussione
presidis quosque inpetendos putabant, carceribus et uinculis onerabant,
uiros, mulieres, confessores, sacerdotes, deuotas, uel quos
poterant flagellis et carceribus affligebant, si quomodo possent filiam
suam per hoc et ampliora recipere. |
|
| 47 Ille uero sanctus inmouilis
ei loca diuersa mutabat et ne traderetur ouis luporum in manibus omni intentjone
curabat. Illa tamen ieiuniis et uigiliis insistens et cilicio membra tegens
uel puluere cubans seuere membrum corporis elimabat. Sed et uir beatissimus
cum referentja nominandus Eulogius nocturnas uigilias adpetens et in baselicam
sancti Zoyli terra tenus orans noctes insomnes ducebat, auxilium Dei et
fortitudinem uirgini inprecans et semper hec exercitja Domino consecrans. |
|
| 48 14. Inter hec uirgo serenissima
beati Eulogii quam ardenti desiderio diligebat germanam uidere uoluit et
ad eorum abitacula nocte deuenit, reuelatjone Domini prouocata et auiditate
conlatjonis perducta ut uno die tantummodo cum eos moraret et iterum ad
solita latiuola repedaret. Quibus et retulit se una et alia uice oranti
licore mellis os repletum fuisse, quod illa ausu temerario non se expuisse,
sed ingluttisse crassi elementi admirando speciem referebat. Cui ille sanctus
hunc esse presagium regni celestis dulcedinem perfruendam disseruit. (339) |
|
| 49 15. Uerum dum alio die yre
disponeret, hactum est ut comes itineris non ora sueta, sed inlucescente
aurora ueniret, nec potuit aditum exeundi habere, quippe que nocturno tempore
pro euitandas insidias solebat incedere. Preuisum est ut eadem die, usque
dum sol rnoetam sui luminis terre subduceret et nocturne tenebre quietudinem
obtatara indulgerent, uirgo Dei eo quo rnanebat loco persistere<t>;
humano quidem consilio, sed diuino retinebatur iudicio, ut et suam sibi
coronam et beato Eulogii inponeret glorie diademam. Nam eo die nescio cuius
instinctu quorumue insidiis uel proditjone locus presidi latiuoli indicatur,
et a militibus ad hoc missis ex inprouiso omnis illa eorum habitatjo circumdatur. |
|
| 50
Actumque est ut electus et predestinatus martir presentjaliter adfuisset,
in cuius presentia iam dictam uirginem educentes eumque una pariter conprehendentes,
uerberantes multisque contumeliis affligentes iniquo presidi et scelesto
iudici presentarunt. |
|
| 51 Quem mox iudex per flagella
occidere cogitans truculento uultu et inpatjenti animo ueementi furore
accensus furiosis uerbis interrogat uirginemque cur domo retinuerid minitando
desquirit. Cui libentissime et patjentissime more locutjonis sue splendide
rei ueritatem hoc ordine pandit: 'Preses, ordo nobis predicatjonis iniunctus
est et nostre hoc fidei conuenit ut desquirentibus no[bi]s lumen fidei
porrigamus nullique ad uite itinera properanti que sancta sunt denegemus. |
|
| 52 Hoc sacerdotibus conpetit,
hoc religio uera deposcit, hoc etjam Xps Deus noster nos docuit, ut quisquis
sitjens fidei aurire flumina uoluerit, in dupplo potum inueniat potjus
quam quesiuit. |
|
| 53 Et quantum hec uirgo fidei
sancte regulam a nobis inquirere uisa est, necessarium extitit ut illa
nostra eo liuentjus sibi adplicaret intentjo, quo eius in amplius incenderetur
affectjo, nec decuit talia desiderantem reicere, presertim illi qui ad
hoc Xpi electus est munere. Unde et ut posse mihi extitit inlustrabi et
docui et fidem Xpi uiam regni esse celestis exposui, quomodo et tibi, si
me desquirendum putasses, libentissime facerem'. |
|
| 54
Tunc preses turbido uultu uirgas iussit inducere, eum minitans flagellis
perimere. Cui sanctus dixit: 'Quid istis uirgis exercere cupis?' 'Animam',
inquid, 'tuam per has educere uolo'. 'Gladium', ait, 'acue et conpone,
per quo animam a uinculo corporis expeditam ei reddas qua dedit, nam flagellis
meum te membrum dissicare non extimes'. Et mox clara inuectjone
et sufficienti eloquio falsitatem uatis sui et legis (340) inproperans
et predicatjonis uerbum ingeminans sub omni uelocitate palatjo ducitur
et ad regis consiliarios usque pertraitur, ubi unus ex ipsis illi familiarissime
notus conpatjendo insiluit. |
|
| 55 'Si<c> stulti', inquid,
'et idiote in hac mortis deflenda ruina deuecti sunt. Tu, sapientje decore
precinctus et uite moribus inlustratus, quae te dementja huic mortifero
casu oblitterato naturali uigore inmittere conpulit? Audi me, obsecro,
et ne precipiti casu corruas. Rogo, die tantum uerbo in hora huius
tue neccessitatis et postea tua ubiubi potueris utere fidem. Promittimus
te <n>uspiam inquirendum'. |
|
| 56
Cui beatissimws martir subridens 'O', inquid, 'si scire potuisses quanta
fidei nostre cultoribus manent reposita, aut si possem quod meo retineo
tuo conmittere pectore! Tunc iam non me a proposito reuocare conares, sed
liuentjus te ab hunc mundialem honorem amobere cogitares'. Et cepit eis
euangelii etemi uerbum porrigere et predicatjonem regni constanti liuertate
infundere. Qui ilico eum nolentes audire gladio iubent transfigi. |
|
| 57 Cumque duceretur, unus ex
eunucis regis alapam eum percussit. Cui ille alteram faciem preparans 'Obsecro',
inquid, 'ut hanc itenim uerberando priori coeques'. Quam cum secundo feriret,
ille patjens et mitis iterum priorem parauit. |
|
| 58 Sed impetu nulitum ad locum
occissionis deducitur, ubi genua in oratjone curbans et manum ad celos
extendens signoque crucis totum se muniens paucis uerbis infra se orans
ceruicem mucroni tetendit et celeri hictu mundum contemnens uitam inuenit.
Conpleuit martirium suum V. Idus Marti die Sabbato ora nona. |
|
| 59 Et o felicem et admirauilem
nostro seculum uirum, qui et premisit in multis sui operis fructum et reliquid
in uirgine se sequendum, secum uictoriae uixillum manibus elebans et manipulum
lauoris sui per se Domino libans, oblatjonem puram et pacificas hostias
offerens et in se, que alios docuerat, Xpo rerum domino representans! |
|
| 60
Mox uero ut proiectus est cadauer e loco eminentjori in ductu aluei, columba
miro candore niuescens uidentibus omnibus secans aera pennis super corpus
martiris alligerans sedit. Quam omnes missilibus petris hinc inde abigere
conantes et nihilominus consistentem reppellere non ualentes per manibus
uoluerunt ea comminus effugare. |
|
| 61 Sed illa in circuitu
corporis non uolans, sed saliens, super turrem corpori inminentem propius
resedit et ad corpus beatissimi uiri uultum conuertit. Nec silendum est
miraculum quod ad laudem sui nominis Xps est super corpus martiris operatus. |
|
| 62 Etenim unus Astigitane ciuitatis
incola dum inter ceteros palatinum lunatim mansionis seruitjum ageret ibique
cursum (341) suum uigiliis expediret, nocte aquam potare desiderans surrexit
et ad prominentem canalis ductum quod super illa loca producitur peruenit,
ubi uidit desuper super corpus eius, quod deorsum iacebat, sacerdotes miro
candore niuentes, luminaria coruscantja retinentes et psallentjum more
psalmos nauiter recitantes. |
|
| 63 Qua uisione perterritus ad
mansionis locum magis fugiens quam rediens repedauit et socio tota renuntjans
cum eo iterum ad locum reuertere uoluit, sed iam secundo cernere illut
non ualuit. Cuius beatissimi caput alio die curiositas Xpianorum redemit,
corporis uero reliquias tertjo die collegit et sub umbra beatissimi martiris
Zoili tumulabit. |
|
| 64 16. Beatissima uero uirgo
Leocritja, multis oblectatjonibus delinita multisque promissionibus inpulsata,
tandem diuino munere soliditate fidei roborata, quarta post eius martirii
die extitit decollata hac in flumine Betis proiecta. |
|
| 65 Sed aquis nee submergi potuit
nec celari: erecto enim corpore pergens mirum omnibus uisum exercuit, et
sic a Xpianis educta in baselica sancti Genesi martiris, que sita est in
locum Terzos, extitit tumulata. Hic fuit beatissimi doctoris Eulogii finis,
iste admirauilis exitus, huiusmodi plenus opere transitus. |
|
66 17. Nunc
restat in fine uoluminis Regi omnium seculorum gratjas
agere, qui ab initjo fidei suam ornans martiribus eclesiam dat lassis
uirtutem et de se nihil presumentibus perducit ad gloriam sempiternam.
Ipsi Deo nostro gloria et imperium per infinita semper secula seculorum.
Amen. |
|
| 67 18. At nunc, quia sermone
pedestri et inculta oratjone agonem doctoris nostri et martiris explicauimus,
restat ut ad eundem amicissimum nobis patronum quasi ad audientem et precibus
nostris presentem sermonem uertamus et famili <a >ritatem nostram ei
cognitam referamus. Certe potens est audire rogantes et patrocinare miseris
et afflictis, si merita nos adiubauerint propria, si delicta non obuiauerint
dura, si affectjo hoc postulauerit pura. |
|
| 68 Ergo martir Dei exelse, dulcis
nomen, Eulogie, Albarum tuum clamantem intende, et quem hic tenuisti caritate
animo fixum, illic tibi adsocia seruum. Non aliorum quam tuis te interueniam
uerbis. Certe ego sum ille quem tecum unitum esse dicebas, ad quem et pro
quo hoc modo locutus es: 'Ut non sit', inquis, 'alter Albarus quam Eulogius,
nec alibi quam penes intima Albari totus sit conlocatus amor[e] Eulogii'.
Ualead, ualeat. Xpe Domine, hec suauis fidelisque inter utrosque dilectjo,
ualeat perenni culmine sanctitatis et quasi lux splendens procedat et crescat
usque ad perfectum (342) diem. |
|
| 69 Ecce, domine, testimonium
tuum pie manibus habeo litteris aureis et sententjarum gemmate pinctum,
sed desidero patrocinii tui conplementum. Iam enim quod in terris positus
oratjone, ut ualeret, indesinenti orabas, in celis translatus poteris in
me suffragio, quod in te inpletum est, obtinere. |
|
| 70 Seruat namque amor uerus
—et ipse dixisti— in absentem fideliter caritatem et quod sibi poterat
hoc exibet in amantem. Ergo martir egregie et amice karissime, dum licet
et adhuc misericordie inminet tempus, intercessionis tuum amico porrige
munus, ut sit hic mici concessa remelioratjo morum, sint crebra munera
lacrimarum, sit affectjo lauili menti inlata uirtutum, sit affectiba conpunctjo
iugis, sit purus penitendi affectus, sit locus obtauilis rite concessus,
sit oportunus aditus nullis ouicibus disrumpendus; soluantur perplexionum
omnium uincula, resileant inpeditjonum cunctarum molimina retinaculorumque
obstacula inmutatjone dextere exelse in obsequentum mutentur auxilia; |
|
| 71 aperiantur ianue cordis ad
suscipiendum regnum Dei altissimi, inclinetur ceruix surperuia et colla
subdantur ad ferendum iugum suauissimum Xpi. Uellem adhuc posceri maiora,
sed temeritatis uereor incurre notam. Sed tu, o serue Dei excelse, qui
uultum dominico satjaris eiusque dono perpetue iucundaris, illut adscisse
misero interuenientibus dignis, quo nosti millena delicta purgari. |
|
| 72 Uitam quoque eternam desidero
et regni celestis requiem sitjo. Quocumque e<r>go termino aut flagello
cura remedium inpendere seruo et eo ardoris igne dilectum purgare desidera
quo hic nobiscum uidebaris nexus in terra, ut dilectjo illa clariori luce
nunc emicet, quando et ampliori lumine lucet et potiori suffragio prorogare
quesita ualet. |
|
| 73 19. Ego autem, mi dulcis
Eulogie, memoriam nominis tui quantum potui inlustraui, uitam digessi,
doctrinam expressi agonemque pulcerrimum explicaui, et ut nominis tui delectauilis
semper in mundo memoria floreat et perenni splendore, sicut in celo uita,
ita hic mentjo rutilet, etsi non enucleatissimis sermonibus, tamen euidentissimis,
quibus ualui nisibus, dedicabi. Construxi enim here perennius monumentum
glortie tue, quod nec nimbosus turbo grandoque lapidea dextruat, nec rogus
flammarum quocumque igne liquescat. |
|
| 74 Edificabi nomini tuo memoriam
ex auro obrizo et lapidibus omnigenis pretjosis, quam nullus uiolentissimus
ualeuit diruere predonis more tirannus. Conposui fabricam culmi- (343)
nis tui et in sublime turrem habitatjonis tue erexi, ut sis speciosa pharus
cunctis uiantibus hinc inde relucens. Ornabi titulum decoris tui unionibus
miro candore niuentibus et topazione fulgente, ut uniuersis emicet finibus
terre. |
|
| 75 Adsparsi cineres sanctos
nectareis flosculis nullo estu fatescentibus nec indicio cedentibus i[n]gne.
Unxi pretjosum corpus nardo pistico pretjoso ac diuerso timia<ma>tum
genere, ammomo, balsamo uisamoque conmiscens, ut fraglans sanctitatis tue
suauissimus odor diffusus per tota reficiens secula nullo fine tepescat. |
|
| 76 Impleui amicitje uinculum
et karitatis tue nolui nudum seculo dimittere nomen, ut sicut celo uitam
resplendes et opere, ita mundo lingua clarescas et nomine, ut generatjo
subsequens te laudatum inueniat, imitandum respiciat et quantus fueris
doctrina nostro tenui ingenio recognoscat. |
|
| 77 Neque priscorum studio corporalibus
beneficiis, speciebus et floribus constipatum te etas secutura mirauit,
qui solite consummuntur temporum uetustate, sed spiritalibus donis decoratum
et inmortalibus sublimatum titulis uenerauit. |
|
| 78 20. Tu ergo, uenerauilis
domine, equiperando nobis redde mercedem, ut quia seruitjo nostro tue decorantur
reliquie et ornantur exequie, inlustremur deinceps respectjone felici,
uisitemur dono celesti, ut ego ille qui per prona actenus et abruta liquide
fluens ab iniquitate mea defeci et tauidus hucusque in malis meis manens
a uultu Dei mei recessi maligno adherens hosti, preuenienti gratja inlustratus
et gratuita misericordia quocumque uite termino consummatus merear ita
celestia indisrupta conmuniter tecum possidere gaudia, sicut hic pari fletu
et gemitu terrena maceratus angustia traxi diuturna et longa suspiria,
ut, etsi non equali datum est mici fulgere gloria, saltim uel delictorum
meorum mici inlata sit uenia, quatenus non penali doleam baratro mersus,
sed celesti gaudeam requiem tibi uel ceteris dominis meis sociis tuis condonatus.
AMEN. |
|
79 TRANSLATIO CORPORIS SANCTl
EULOGII PRESBITERI
Translatjo facta est sancti Eulogi martyris et doctoris in baselica
sancti Zoili titulo principali kalendas Iunias era DCCCLXXXXVII. Celebratur
autem die natalis eius in supradicto coto, eo quod omni tempore in diebus
quadragesime occurrit illius sollemnitas. (344) Slut |
|
| 80 c |
|