1 Contra xxxii.
articulos lovaniensium Theologistarum.
Martinus Luther, Doctor Theologiae vocatus.
M. D. XLVI |
|
| 2 i. Quicquid
in Ecclesia Dei docetur sine Verbo, mendatium et impietas est. |
|
| 3 ii. Si idem pro articulis
fidei statuitur, Impietas et hæresis est. |
|
| 4 iii. Cui si quie credit,
Idolatra, Diabolum pro Deo colit. |
|
| 5 iiii. Stat sententia
S. Pauli, Doctrinas hominum auersari ueritatem. |
|
| 6 v. Septem esse sacramenta
sine uerbo asseritur ab hæreticis et Idolatris Louaniensibus. |
|
| 7 vi. Baptisma est sacramentum
tam adultis quam infantibus dandum ad remissionem peccatorum et salutem
æternam. |
|
| 8 vii. Doctrina tamen synagogæ
Louaniensium, de Baptismate est damnanda ut hæretica. |
|
| 9 viii. Hæreticum damnamus
spiritum Anabaptistarum, ut qui propter hominum uitia uel indignitatem
damnat uerum Baptisma. |
|
| 10 ix. Sic enim et magistratum
(imo et ministerium uer- (33) bi) liceret damnare, propter peccatum uel
indignitatem personæ. Quod est seditiosum. |
|
| 11x. Stulta est consequentia,
Baptisamdus non credit uel non est dignus, Ergo Baptisma datum est nullum. |
|
| 12 xi. Etiam si antecedens huius
consequentiæ in infantibus sit falsissimum et temerarium. |
|
| 13 xii. Certum est tamen, Magistrollos
nostrollos neque hanc neque ullam aliam sectam confutare posse Doctrina
et eruditione scripturarum. |
|
| 14 xiii. Ideo compendio confutant
scilicet ferro et igne, cæde et sanguine ciuium, sicut scriptum est,
ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. |
|
| 15 xiiii. Hæc sunt arma
militiæ eorum spiritualia, ut non sit necesse in scripturis sese
exercere. Sed liceat indoctissimos sophistas manere. |
|
| 16 xv. In Eucharistia sacramento
uenerabili et adorabili, est, et exhibitur et sumitur uere et re ipsa corpus
et sanguis Christi tam a dignis quam indignis. |
|
| 17 xvi. Explodenda tamen et
abominanda est doctrina No- (34) strollorum Louaniensium in usu huius sacramenti,
cum sit prophanationis, hæresis, Idolatriarum plenissima. |
|
| 18 xvii. Ad digne percipiendum
necessaria est fides, quq firmiter creditur promittenti Christo remissionem
peccatorum et uitam æternam, ut sunt clara Verba in sacramento. |
|
| 19 xviii. Sine causa imo
sine uerbo, mere uanitate Magistrollorum docetur transsubstantiatio panis
et uini. |
|
| 20 xix. Rapere laicis alteram
speciem, quibus Christus ipse totum sacramentum dedit, est horrendissimum
sacrilegium et satanica tyrannis. |
|
| 21 xx. Hic enim lerna
Louaniensium, non solum sine uerbo, sed contra expressum mandatum Dei fuerit
eet sæuit in rem et personas sibi non subiectas. |
|
| 22 xxi. Non Ecclesia Dei
hoc sanxit, ut mentitur furor Louaniensium, com laici Maior pars Ecclesiæ
hanc uim ferre cogatur a Colluuie pessimorum hominum et paucissima parte
Ecclesiæ, imo nulla parte Ecclesiæ, Sed parte omnium diabolorum. |
|
| 23 xxii. Missam esse sacrificium,
sine uerbo docetur. Et quia de scripturis autoritatem non habet eadem facilitate
con- (35) temnitur, qua probatur, ut sic utar uerbo Hieronymi. |
|
| 24 xxiii. Missam pro defunctis
offerri, hæreticum est et blasphemum insignitemque mentitur lerna
Louaniensium esse, a Christo institutam. |
|
| 25 xxiiii. Mortui non manducant
et bibunt. Cum tamen Christus iubeat manducare et bibere in hac uita. |
|
| 26 xxv. Nec S. Augustinus suos
libros, uult æquari sacris literis nec aliorum, aut sua dicta pro
articulis fidei teneri. |
|
| 27 xxvi. Et unde diabolica ista
arrotamtia nostrollorum in alienos subditos, scilicet Christi, ut nobis
hominum et suas opiniones æquare imo præferre audeant articulis
fidei? |
|
| 28 xxvii. Hæreticos serio
censemus et alienos ab Ecclesia dei esse Cinglianos et omnes sacramentarios,
qui negant corpus et sanguinem Christi, ore carnali sumi in uenerabili
Eucharistia. |
|
| 29 xxviii. Confutationes tamen
Louaniensium, sanguinariæ et incendiariæ pertinent ad parricidas,
non ad eruditionem quam in sacris literis prorsus nullam habent. |
|
| 30 xxix. Quem quæso articulumj
hæresis illi confurarent, qui ip- (36) si sunt pleni et distenti
innumeris, hæresibus blasphemijs et idolatrijs? |
|
| 31 xxx. Deinde nihil
ex sciptirus. Sed omnia ex Doctrinis hominum, ructant, uomunt et cacant
in Ecclesiam, non suam, sed Dei uiuentis. |
|
| 32 xxxi. Habent ergo Louaniensium
furiæ Ecclesiam habitaculum Dei, pro sua Cloaca, in quam, quasi Domini
eius, sua stercora egerant et propter illa eam occidant, O furor furorum. |
|
| 33 xxxii. Confirmationem esse
sacramentum, sine uerbo asseritur. Et sentima Louaniensium mentitur esse
a Christo institutam. |
|
| 34 xxxiii. Scimus bonos et pios
uiros, non uoluisse sententias suas (ut carne adhuc grauatos) pro articulis
aut sacramentis haberi, aliterque dicturos fuisse si admoniti fuissent. |
|
| 35 Poenitentiam cum uirtute
clauium absoluentium sacramentum libenter confitemur. Habet enim promissionem
et fidem remissionis peccatorum propter Christum. |
|
| 36 xxxv. Quam fidem cum
negent Louanienses, sunt Apostatæ, Blasphemi, Turcis, Iudæis,
ethnicis deteriores. (37) |
|
| 37 xxxvi. Poenitentia a Louaniensium
synagoga tradita scilicet quod sit contritio, confessio, satisfactio, est
nulle nisi Iudæ proditoris, Saulis et similium, desperationis machina.
Ideo ut hæretica est damnanda. |
|
| 38 xxxvii. Neque quid contritio,
confessio, satisfactio promissio aut fides, sint, nouerunt nec disci potest
ex steruilinio et Cloaca Louaniensium cum sine uerbo dicantur omnia. |
|
| 39 xxxviii. Liberum arbitrium
ad bonum est nullum. Cum gratia autem posse in bonum. Hoc est Magistrolliter
aliud respondere quam quæritur in libertate arbitrij. |
|
| 40 xxxix. Ritus ordinandi sacrificos
Missales. Id est Crucifixores Christi, est inordinatio diaboli. |
|
| 41 xl. Ordo non est sacramentum,
Sed ministerium et uocatio ministrorum Ecclesiæ i. Corinthiorum xij.
Non habet promissionem remissionis peccatorum. |
|
| 42 xli. Ea uocatio legitime
sit ab Ecclesia, sine Rasura unctura et alijs laruis, humana temeritate
pro rebus sacris et necessaijs, iactatis. |
|
| 43 xlii. Vnctio extrema non
est sacramentum, multominus a (38) Christo instituta, ut rudiunt Magistri
nostrolli. |
|
| 44 xliii. Impijssime et contumeliosissime
contra Christum dicitur. Aliquod esse sacramentum, et tamen ad salutem
non necessarium. |
|
| 45 xliiii. Matrimonium esse
sacramentum, sibeb uerbo dicitur, et a Magistris nostrollis in speculo
Marcolfi uisum est. |
|
| 46 xlv. Est uero Matrimonium
Creatio, donum et ordinatio diuina, sicut politia seu Magistratus. |
|
| 47 xlvi. In Matrimonij causis,
nihil habet Papa, multo minus bruta Magistrollia, statuere aut definire,
sicut nec in politia. Quamuis etiam pro ruditae et inscitia sua non possunt. |
|
| 48 xlvii. Vere, Vna est Ecclesia
Christi Catholica in terris, Sed ad quam non pertinent hæretici et
Idolatræ Louanienses cum suo Idolo abominabili Papa. |
|
| 49 xlviii. Cacolyca uerius est
Ecclesia Papæ et Magistrollorum Ecclesiæ Christi sanguinaria
ad uersatrix et uastatrix. |
|
| 50 xlix. Necesse est LÆouanienses
esse crassissimos porcos Epicuri, et prorsus Atheos, qui sine timore tanta
impudentia mentiuntur et clasphemant, in conspectu Dei et hominum. (39) |
|
| 51 l. Testis est illis sua ipsorum
conscientia, Papa tum non modo sine uerbo. Sed et contra uerbum esse Ecclesiæ
inuectum. |
|
| 52 li. Quin et res ipsa simul
testatur, Nunquam fuisse Papam totius Ecclesiæ caput, quod tam impudenter
asserunt Liripipia Louaniensium. |
|
| 53 lii. Ea quæ art: xxi.
cum sequentibus octo, dicunt, sunt perfecte Marcolfica, nec nisi in speculo
Marcolfi uisibilia, simul tamen blasphema et Idolatrica. |
|
| 54 liii. De animabus et purgatorio,
hui quam certi sunt magistri nostolli, ut qui heri de coelo lapsi et nuper
ab inferis reuersi sunt. |
|
| 55 liiii. Quia semel scripturis
abiectis, sibi licentiam sumpserunt somnia et uanitates humanas in articulos
fidei transmutandi, nullum inueniunt modum neque finem articulorum. |
|
| 56 lv. Vota præcipue monastica
et celibatus, sine mandato et uerbo, per homines inuenta, baratrum sunt
perditionis. |
|
| 57 lvi. Tum res ipsa, quæ
uouetur, fucus et hypocrasis est, unde fructus secuti tale religione digniss.
qualis est pudici- (40) tia, sanctitas, pietas Romæ et collegiorum. |
|
| 58 lvii. Vt castiora sint inuenta
lustra ganeonum et fornices meretricum, quam sint Romanæ Sodomæ,
et collegiorum Gomorræ. |
|
| 59 lviii. Paupertas eorum est
rapina orbis terrarum et opes mundi, sicut scriptum est, Ecce peccatores
abundantes in sæculo obtinuerunt diuitias. |
|
| 60 lix. Atque has non haberent,
nisi Heretici, Idolatræ et blasphemi, uentres essent. |
|
| 61 lx. Obedientia
est facere quod libuerit præsertim si sit Magister noster, Hic etiam
Ecclesiæ dominus est, Et reges serui eius. |
|
| 62 lxi. Libertatem Euangelicam
S. Petrus et Paulus intelligunt non tantum a peccato et morte. Sed etiam
ab oneribus legis diuinæ per Mosen traditæ, multo magis a stercoribus
traditionum et opinionum humanarum. |
|
| 63 lxii. Sed quia non fuerunt
Louanialiter Liripipiati, Et Marcolsum Nostrollorum nescierunt, ideo sunt
iure hæretici abhalma facultate adhuc declarandi. (41) |
|
| 64 lxiii. Fides qua quis statuit
sibi remitti peccata propter Christum est in omni sacramento et uerbo neccessaria. |
|
| 65 lxiiii. Quod autem alma uaccultas
Douaniensium dicit, scripturas ei aduersari, nimis subtiliter et magistraliter
dicitur. |
|
| 66 lxv. Significat enim hoc
loco, scriptura illas tres sacramenta Magistrollica, Birretum, Talarem,
liripipium. |
|
| 67 lxvi. Illa enim scriptura
aduersatur eiusmodi fidei, et huius scripturæ sunt ipsi Magistri,
ex qua etiam omnes istos xxxij. Articulos sumpserunt et concluserunt. |
|
| 68 lxvii. Fortasse malunt sibi
peccata reimitte incredulitate propter Beelzebub principem dæmoniorum. |
|
| 69 lxviii. Hic aperte uidemus,
Louanienses bestias simpliciter abiecisse Christianam religionem, et ex
corde esse perditissimos paganos. |
|
| 70 lxix. Vnum hoc recte faciunt,
quod sibi (abiecto Christo) ne omnino sine athei, nouos deos fingunt et
mortuos inuocant, sanctos non sanctos, nihil refert eorum. |
|
| 71 lxx. Vt qualis est populus,
tales habeat Deos. Iusto iuditio Dei, cuius uerbum contemnunt et blasphemant.
(42) |
|
| 72 lxxi. Hic cum Elia libet
illis illudere, Clamate uoce maiore, sunt enim dij, orationem habent, Res
agunt, aut peregre profecti, aut certe dormiunt ut excitentur. |
|
| 73 lxxii. Quam turpiter et æterna
labe dedecorant, Cæsaris Caroli tot populorum principis, clarissimum
nomen et suum seculum, cum prætexunt eum confirmasse tam sacrilega
et satanica portenta eorum. |
|
| 74 lxxiii. Non est regum aut
principum etiam ueram Doctrinam confirmare, sed ei subijci et seruire,
ut Psalm. ij. dicitur. Et nunc reges intelligite, Erudimini Iudices terræ. |
|
| 75 lxxiiii. Multo minus illorum
est, impia, blasphema, Idolatrica dogmata confirmare aut tueri, imo contra
illis cum Ecclesia resistere et damnare. |
|
| 76 lxxv. Disce ergo frater Christiane
ab Exemplo miserrimo Louaniensium, Cayere ab hominum Doctrina, et diligentius
incumbere sacris Literis. |
|
77 Dixi dicamque breui plura
Deo fauente.
FINIS. |
|
| 78 c |
|
| 79 c |
|
| 80 c |
|
| 81 c |
|
| 82 c |
|
| 83 c |
|
| 84 c |
|
| 85 c |
|
| 86 c |
|
| 87 c |
|
| 88 c |
|
| 89 c |
|
| 90 c |
|