| 1 Primum punctum.
A
quo post beatum Petrum auctoritatem Romani Pontifices habuere, multi ignorarunt
... |
|
| 2 Atqui ut glossa in eodem capite
concilia
dicit: Romana Ecclesia auctoritatem habuit a Christo principaliter et
a Conciliis secundario, quod non est sic rudi intelligentia accipiendum,
quasi quod Dominus contulit, etiam Concilia contulerint, aut ratum habuerint:
stultus enim est hic sensus, adeo ut nihil contra dicere oporteat, sed
ideo, quia quod Deus Ecclesiae Romanae contulit, Concilia laudarunt, declararunt,
firmarunt voce, veneratione, statutis, actionibus. |
|
| 3 Eapropter et rei huius gratia
in Concilio Constantinopolitano ita scribitur: Veneramur secundum Scripturas
et canonum definitiones sanctissimum antiquae Romae Episcopum primum esse
et maximum Episcoporum; et consentit Concilium Nicaenum, Ephesinum, Chalcedonense,
Constantiense et Florentinum. |
|
| 4 Hinc Nicolaus Pontifex maximus,
Michaeli Imperatori scribens ait: Privilegia ergo huic Ecclesiae a Christo
sunt donata, a Synodis non sunt donata, sed solummodo celebrata ei venerata,
per quae non tam honor, quam onus nobis incumbit. Quidam rursus hanc
Romani Praesulis potestatem a Constantino emanasse autumant, quod ipse
eam primus Romano Antistiti in Silvestro tradiderit, dist. 96 Constantinus
(=
Friedberg 1, 342-345). |
|
| 5 Sed hi sunt iam in suis capitibus
damnati, dum Marsilii de Padua per Extravagantem Ioannis XXII. et Ioannis
Hus error per Constantiense Concilium damnatus est, quod scilicet dignitas
Papae a Caesare inoleverit. |
|
| 6 c |
|
| 7 52r-54r: Punctum secundum:
Praesulis
Romani potestas immediate a Christo Deo est. Primo: Nam vel ab Apostolis,
vel a beato Petro, vel a Conciliis generalibus, vel a Caesare, vel a Cardineo
Collegio, vel a Christo sit oportet, vel certe a nullo sit necesse est
quod est negare caput Ecclesiae Catholicae, et consequenter ipsam Ecclesiam.
Sed non potest dici a nullo esse, vel ab aliquo praedictorum, Christo dumtaxat
excepto, ut probatum est. A Christo ergo est. |
Det andet punktum: Den romerske forsiddendes magt er umiddelbart
fra Gud Kristus. For det første: Den stammer enten fra apostlene,
eller fra den salige Peter, eller fra de almindelige konciler, eller fra
kejseren, eller fra kardinalkollegiet, eller fra Kristus, eller også
er det givet, at den ikke stammer fra nogen, men det er nødvendigvis
at nægte den katolske kirkes hoved, altså den katolske kirke
selv. Men man kan ikke sige, at den ikke stammer fra nogen, eller at den
stammer fra nogen af de nævnte, undtagen Kristus. Herved er det bevist,
at den stammer fra Kristus. |
| 8 c |
|
| 9 54r-56r: Punctum tertium:
Auctoritas Concilii non est immediate a Deo, nisi in casu haeresis et schismatis,
non omni, sed quodam. Et quidem quantum ad hoc utrum (163) Conciliorum
auctoritas sit regulariter a Deo, duo fuere dicendi modi. Quidam enim praedicarunt
generale Concilium a Christo immediate obtinere potestatem, et adeo plenam,
ut ei omnes fideles cuiuscumque gradus et dignitatis etiam papalis obedire
teneantur: |
|
| 10 quod equidem ut probabitur
nedum irrationabiliter, sed etiam valde ignoranter dicitur, excepto, ut
dictum est casu schismatis,aut secundum aliquos etiam haeresis, quae inesset
ipsi Pontifici, qui tamen duo casus ad hoc praesens meum institutum non
attinent: quippe qui de indubitato Romano Pontifice loquor. |
|
| 11 Quidam vero alii senserunt
totam auctoritatem Patrum in Concilio fluere a Romano Pontifice, qui eam
ut Ecclesiae Caput et Hierarcha summus a Deo immediate accepit et pro suo
voto eam Episcopis et generali Concilio impartitur. |
|
| 12 Et haec est veritas. Quod
equidem probarim illo praemisso ac praelibato, quod in membra corporis
veri duplex est influxus a capite, unus interior, alter vero exterior,
quo membra et exteriores actiones gubernantur. |
|
| 13 In corpore autem mystico
caput homo esse potest secundum exterius reginem, non autem secundum interiorem
influxum vitae et vitalium motionum, verum hoc modo Ecclesiae caput Christus
est, influens interius gratiam virtutes ac dona divina, aliu autem modo
Romanus Praesul caput est. |
|
| 14Inde arguitur sic primo:
Quicquid
ab aliquo habet esse et substantiam, ab eodem habet et virtutem seu potestatem,
quae ab esse fluit; quoniam causa causae effectus quoque sit causa necesse
est, sicut Deus, qui Solem effecit, necessario fecit eius splendorem, qui
substantia Solis est ... |
|
| 15 Sed Concilium habet esse
et substantiam a Romano Pontifice, de elect. significavit: quoniam
sine eius auctoritate congregari nequit nec esset Concilium, sed Conciliabulum,
et initiatum potest destituere et transferre, eius statuta firmare vel
infirmare, quae omnia infra diffuse iure probabuntur. |
|
| 16 Unde liquet, quod Romanus
Pontifex facit esse verum Concilium, consequenter autem dat ei esse Concilium
verum et substantiam veri Concilii. Ergo etiam ei omnem virtutem et potestatem
et sic non habet eam immediate a Deo, nisi in uno casu vel duobus, ut dicetur
... |
|
| 17 Quarto: Si Concilium haberet
auctoritatem immediate a Deo etiam in Romanum Pontificem, Ecclesia esset
monstruosa, quia cum etiam Papa a Deo habeat plenitudinem potestatis in
omnes, essent in Ecclesia corpore uno capita duo et unum sub alio et econtra
et consequenter alioquin possibiliter contraria, et idem esset caput et
cauda et consequenter Ecclesia non erit una; erit etiam male provisa, cum
male sit Principatuum pluralitas. Ista vero absurda cum sint, Concilium
non habet auctoritatem suam a Deo. |
For det fjerde: Hvis et koncil skulle have sin autoritet
umiddelbart fra Gud også imod den romerske pave, ville kirken være
monstrøs, for eftersom også paven fra Gud har fuldstændig
magt over alle, ville de i kirken udgøre ét legeme og to
hoveder, og den ene ville være under den anden og modsat, og følgelig
ville det modsatte være mere sandsynligt, og den samme ville være
hoved og hale, og følgelig ville kirken ikke være én;
der ville også være sørget dårligt for den, eftersom
det er dårligt med flere overhoveder. Og eftersom dette er absurd,
kan et koncil ikke have sin autoritet fra Gud. |
| 18 c |
|
| 19 56r-59v: Punctum quartum:
Inter
homines solus Romanus Pontifex auctoritatem a Deo immediate assequitur:
hoc enim iam ex dictis sequitur. |
|
| 20 Non obstat vero praedictis,
primo, quod Apostolicum Collegium potestatem habuerit immediate a Christo,
dicente Matth 18,18: Quaecunque ligaveritis et reliqua: Collegium
autem Episcoporum Apostolici succedit disperso, ut dictum est, consequenter
videtur potestate immediate a Christo habere ... |
|
| 21 Non obstat secundo, quod
auctoritas Petri fuerit immediate a Christo, qui eam in persona Ecclesiae
suscepit ... |
|
| 22 et consequenter Ecclesia
videtur immediate a Christo habere potestatem ... |
|
| 23 Non obstat tertio, quod hoc
in Concilio Constantiensi decisum videatur, ad quod tota convenit Ecclesia
et cuius acta Martinus (164) Quintus firmavit. Dicit enim illud Concilium
se immediate habere potestatem a Christo ... |
|
| 24 Igitur quae tempore schismatis
necessaria sunt, Ecclesiae non deesse necessarium est. Est vero nunc summae
necessarium (tunc loquor quando nullus est Pontifex indubitatus) ut sit
aliqua potestas in Ecclesia, per quam schisma tolli possit, quae est aeque
necessaria, sicut nocivum schisma est et unitas Ecclesiae oportuna. Haec
autem auctoritas nulli rectius convenit quam Concilio universali ante instituto,
quod universalis Ecclesiae typus est eam praeseferens et ut aiunt repraesentans,
ut illudmet Concilium Constantiense astruxit, quia singulares personae
aut privata collegia unum tantum schismaticum caput sequuntur. Hanc vero
auctoritatem collatam esse Ecclesiae eo casu in persona Concilii constat
... |
|
| 25 Et ita dico, quod in casu
schismatis Cardinales possunt vocare Concilium, iuxta not. in cap. licet
de elect. [= Friedberg 2,51] et ibi Panorm. et similiter electio, quae
alias ad Cardinales pertineret, de elect. licet eodem titulo ubi
periculum lib. 6. [= Friedberg 2, 946ff] tunc eo casu: ut placuit Panorm.
d. cap. licet, Concilio convenit et similiter teste eodem in capitulo,
quia diligentia eodem titulo eo casu ad Concilium spectat iudicium de vero
Pontifice, id est quis sit verus Pontifex et horum radix ac ratio est; |
|
| 26 quia Domini Cardinales tunc
iudices esse nequeunt, quis scilicet gerentium se pro Summis Pontificibus
sit vere Pontifex, quippe qui iudices utique essent in proprio facto, cum
etiam diversi diversa capita tunc sequentur, consequenter autem nec tunc
essent idonei electores soli, quia iam essent schismate affecti et infecti,
vel saltem populo Christiano rationabiliter de schismate suspecti ... |
|
| 27 Unde etiamsi unus esset verus
Pontifex et tamen non probatur, nec ab una parte rationabiliter crederetur
verus Pontifex huic capitulo locum esse dixerim et vocandum esse Concilium
ex identitate rationis et exceptione facta. Quo etiam casu deberet Concilium
utrumque repellere, sed eligere possent habentem ius in Pontificatu, scilicet,
non temere, sed mansuete et modeste litigaret, idest, eo casu, quo suum
ius liquidari posset; quod inde patet, quia alias est vere Pontifex. Ad
Sapientiores tamen me refero. |
|
| 28 Huic autem videtur favere
Panorm(itanus) in dicto cap. licet de elect., qui vult ibi Concilium
posse eligere alterum litigantium, et insuper dicit dictum capit. si duo
fuisse valde allegatum Pisis et Constantiae. |
|
| 29 Dico igitur ad rem, quod
decretum Concilii Constantiensis, si tamen fuit decretum Concilii, quod
nego, et probat dominus Ioannes de Turrecremata, non astruit universaliter
omne Concilium habere auctoritatem super omni Pontifice summo vero et indubitato
(absit tantus error), ut probatum est esse errorem et probabitur, dictum
Concilium non ita sensisse; sed solum hoc astruxit de Concilio ipso Constantiensi,
congregato gratia schismatis extirpandi, et respectu Pontificis non induibtati;
sed de quo dubitatur, an sit Pontifex, quamquam ex identitate rationis
hoc ad omnem casum similem extenditur. |
|
| 30 Quod equidem ita sanxisse
ex multis astruxerim. Primo quidem ex forma decreti eiusdem, quae haec
fuit: Haec sancta Synodos Constantiensis generale Concilium faciens
pro extirpatione praesentis schismatis et unione ac refortione Ecclesiae
in capite et in membris fienda, declarat, quod ipsa in Spiritu sancto congregata
generale Concilium faciens et Ecclesiam Catholicam repraesentans potestatem
a Christo habet immediate; cui quilibet Fidelis cuiuscumque dignitatis,
etiam papalis, obedire tenetur. Haec ibi. [Mansi 27, 585; COD 384] |
|
| 31 Ubi illud verbum
in primis (pro extirpatione praesentis schismatis) et illud verbum (ipsa)
tritinanda sunt, quia primum notat rationem, quare suam auctoritatem Concilio
Christus largiebatur, et secundo ipsa dictum decretum ad illam Synodum
dumtaxat restringit, quamquam ex identitate rationis ad omnem aliam eodem
casu et causa convocatam, idest, gratia schismatis extinguendi, ubi verus
Pastor ignoratur, extenditur. |
|
| 32 c |
|
| 33 59v-71r: Etsi iam ex
dictis liquet Romanum Praesulem nullum hominem singularem habere Iudicem,
quippe, quod Iudex sit omnium et auctoritate divina, quia tamen adversarius
a me Coniudice ex commissione speciali et alias etiam ex ipso officio appellavit
primum ad Pontificem melius informandum, deinde vero ad Concilium futurum,
ut qui forte sordebat amplius sordesceret, et consequenter Iudicem facit
supra Romanum Pontificem; ostendendum est nunc specialiter, quod nullus
singularis homo Iudex esse possit supra Pontificem, sed neque ipsum Concilium,
nisi casu fidei, concernente Pontificem suspectum de fide, vel in casu
schismatis. |
|
| 34 c |
|
| 35 60rf: Concilium ex communi
intentione dictum est ... Synodus, vel ... dicitur quasi Concilium ...
Consilium vero dicitur quasi Considium, quod videlicet multi consideant,
unde a multitudine in unum considentium appellatur. Synodus vero ... vel
coetus dicitur a coeundo et est Concilio synonimum ... Sunt enim Conciliorum
vel Synodorum genera tria: unum quidem generale, quod scilicet praesente
Pontifice summo vel eius Legato ad hoc specialiter dato celebratur, quod
solius Pontificis summi auctoritate celebrari possunt, alias enim est conciliabulum
et synagoga Sathanae ... Aliud est Provilciale ... Aliud est Episcopale,
quod potius Synodus dici comsuevit .. Adde quartum genus Conciliorum, ...
scilicet Concilium Religiosorum ..., sed usitatiore vocabulo Capitulum
dicitur. |
|
| 36 c |
|
| 37 60v-61r: Concilium generale
est ordinata congregatio omnium Episcoporum per eum, qui potest ad bonum
Ecclesiae. |
|
| 38 c |
|
| 39 61r-62v: Sedente aliquo uno
Romano Pontifice et indubitato Ecclesiae Pastore, apud eum solum convocandi
generalis Concilii auctoritas residet. |
|
| 40 cNon obstat autem praedictis,
quod multi Imperatores Concilia vocavere, ut Nicaenum, Constantinopolitanum,
Ephesinum et Chalcedonense, sicut patet in cap. Canones, dist. 15.
(Friedberg 1,34) et in cap. Sexta, dist. 16. (Friedberg 1,45). Dico
enim sua auctoritate Concilia non convocasse Imperatores, sed ut ministri
et exequutores Pontificae voluntatis ... Non obstat secundo, quod Actuum
15., multitudo est vocata per duodecim, non per solum Petrum. Dico enim,
quod talis convocatio si facta est et non potius sponte venerunt, per duodecim
facta est, et sic etiam auctorizante Petro quasi capite. Apostoli enim,
iuxta verbum Apostoli, honore se invicem praeveniebant. |
|
| 41 Non obstat tertio,
quod secundum hoc videretur Ecclesia male provisum, quia expedit aliquando
congregari Concilium, nec tamen per Papam potest congregari. Dico enim
Ecclesiae abundantissime provisum esse per datas leges et facultates et
per assistentiam continuam Domini usque ad finem Mundi, sicut promisit
Matth. ult. |
|
| 42 Sed contra hoc primo:
Quid enim si Papa esset haereticus vel de haeresi infamatus? Solvitur,
quia ille casus non attinet praesenti instituto, cum loquamur de sedente
Pontifice indubitato. Secundo: Quid si Papa efficeretur amens aut
captivus? Sic quod eum fideles adire nequirent. Solvitur ut prius et additur,
quod assistentia Christi ad Ecclesiam hactenus nihil tale permisit evenire
et consequenter verisimile est, quod neque permittit in posterum. |
|
| 43 Si enim eveniret, Spiritus
sanctus, qui Ecclesiam docet omnem veritatem, ut patet Io 14,26
et Collegium Venerandum Dominorum Cardinalium doceret, quid facto opus
esset nec oportet nos modo de hoc sollicitari et tempus inaniter atterere. |
|
| 44 Tertio: Quid si duo
contenderent de Papatu? Solvitur autem, quia sumus extra casum huius quaestionis,
ut dictum est, et auctoritas Christi Dei eo casu esset in Concilio per
Cardinales aggregando. (166) |
|
| 45 Quarto: Quid si vacante
Sede nollent Domini Cardinales providere? Solvityur autem, quod sententia
nostra non sit in casu tali et ulterius hoc nullo modo formidandum puto,
propter multa, praecipue proter assistentiam Christi. |
|
| 46 c |
|
| 47 62v-63v: Vacante Sede et
tali necessitatis casu emergente, cui sine Concilio plene satisfieri non
posset, Reverendissimi Domini Cardinales tunc possunt vocare Conculium
(sic?), qui post Summum Pontificem sunt Clerici maximi, tum quia sunt membra
Papae, corpus unum cum eo facientes, ut notat Panormitanus in cap. Bonae
memoriae 2. de electione ... |
|
| 48 Post Cardinales autem spectas
ad Patriarchas, sive quod idem est ad Primates dist. 99. Provinciae
(Friedberg 1,350), modo Catholici sint et Romanae Ecclesiae consentientes,
praecipue ad Constantinopolitanum, cuius Sedes prima est post Romanam de
privil. antiqua dist. 22 Renovantes (Friedberg 1,76). Deinde tertio
pertinet ad Imperatorem, quarto ad Reges, quinto ad alios Principes. Demum
ad caeteros quoscumque fideles, qui aut potentia, aut sapientia vel auctoritate
id praestare possunt. |
|
| 49 Unde hoc casu dico cum mente
Petri de Palude in simili, quod orandus esset Deus, ut Pontificem aut mutaret
aut amoveret et provideret utique Deus, qui assistit et Pontifici propter
Eccleiam. Non enim Ecclesia ad bonum Pontificis, sed Pontifex ad bonum
Ecclesiae est. |
|
| 50 Unde Pontifex cupiens diu
vivere curet, ut Ecclesiae sit cum Deo consolationi et utilitati. Quid
ergo extinctionis Pontificum causam veneno ascribimus, aut peponi aut sudori
et eiusmodi? Demus Deo active ac permissive, qui Ecclesiam plusquam Pontificem
diliget et Ecclesiae noxium aut per se aut per malos extinguit. |
|
| 51 c |
|
| 52 63v-65v: Punctum quartum
(!): Cum enim Papa aliquid alicui expecire mandat de consilio aliquorum
nulla de consensu habita ratione, quis adeo stultus sit, ut consilium superfluum
dicat: ubi consultator pro voto negotium expedire possit? Quis nesciat
consulentis animo veritatem eliquari, ex eis, quae audit sapientium consiliis,
eaque ratione illa non superflua, sed nernecessaria fore. |
|
| 53 Sic et pari modo Deus Optimus
Maximus Summi Pontificis mentem in decidendo de fide et moribus infallibiliter
regit; vult tamen eum facere, quod in se est, ut intelligat veritatem orando,
ut divina inspiratio menti eius consultantium verbis aut inferatur aut
illibatur, ut etiam patet Deuter. 17,8f, ubi ambiguae causae ad Pontificem
et assidentes deduci mandantur et itidem in capitulo per venerabilem, qui
filii sint legitimi; si vero consilia deessent Pontifici cupienti et adnitenti
scire, quid verum, quid iustum, quid pium est, non deerit, qui adesse spopondit
Deus. |
|
| 54 Accesserit, quod Patrum congregatio
mentibus imperfectorum fidei stabilitatem aspirat et firmat ... Innumerae
aliae utilitates adduci potuissent ex Patrum aggregatione, quamquam Summus
Pontifex solus iudicii est irrefragabilis, et penes eum est omnis decisiva
potestas .. Iure naturali caput praesidet corpori, sensum influens et motum
donec illi adiunctum extiterit. Collegium vero universale est repraesentative
et virtualiter tota Ecclesia, praeter Romanum, quae virtualiter est in
Papa; |
|
| 55 caput enim est virtualiter
corpus ut Princeps est civitas, apud Arist(otelem) in Ethica; omnium
vero Ecclesiarum capita sunt Episcopi, et si non sit tota Ecclesia Concilium,
est tamen pars eius, et consequenter pars sit necesse est eius corporis,
cuius Papa est caput et cui praesidet. |
|
| 56 c |
|
| 57 65rf: (Punctum quintum!) |
|
| 58 c |
|
| 59 65v-66v: (Punctum sextum!) |
|
| 60 c |
|
| 61 66v-67v: (Punctum
septimum!) |
|
| 62 c |
|
| 63 67v-71r: (Punctum octavum!):
Quamvis Papa possit ac debeat diversorum sententias et rationes intelligere,
in negotiis terminandis nullius tamen iudicio tanquam superioris subiicere
se debet aut potest ... |
|
| 64 Nec obstat praedictis, quod
universalis Ecclesia videtur esse Pontifice superior, secundum illud verbum
Christi ad Petrum: Mt 18,17: Dic Ecclesiae. Dico enim, quod non
est sic intelligendum: Dic Ecclesiae, idest Concilio vel Ecclesiae
universali. Hic enim sensus est falsus. Tum quia nullus Sanctorum ita exponit
et consequenter sensus verus latuisset Sanctos, quod est impium. Est etiam
hic sensus haereticus, quia haereticus est male sentiens circa Scripturae
sanctae veritatem: 24. quaest. 3. Haeresis (Friedberg 1,997). |
|
| 65 c |
|
| 66 71v-78v. |
|
| 67 c |
|
| 68 71rf: Si loquamur de auctoritate
Patrum Concilii, quae convenit eis ut singulis, quae est potestas ordinaria,
prout scilicet singuli sunt, vel Patriarchae vel Episcopil, distinguitur
ab auctoritate papae, ut causae secunda a prima, et ut causa particularis
vel partialis ab universali et totali, quia Papa sua auctoritate dedit
eis auctoritatem vocando eos in partem sollicitudinis, 2. quaest. 6. Decreto,
et cap. sequenti (Friedberg 1,469f) ... |
|
| 69 Inde non habent auctoritatem
nisi approbationis, quod ex modo liquet procedendi, cum semper praeponatur
nomen Pontificis et sequatur sacro approbante Concilio. |
|
| 70 c |
|
| 71 71r-74r |
|
| 72 c |
|
| 73 74r: Romanus Praesul nullomodo
ligatur decretis vel Canonibus Conciliorum ut Conciliorum sunt; quod dico,
quia si Concilium statuat aliquid quod sit etiam de iure divino scripto
aut insito, idest naturali, ligatur quidem Pontifex statuto, sed non ea
ratione qua Concilii, sed qua Dei, ut patet in cap. sunt quidam, 25.
qu. 1 (Friedberg 1, 1008). |
|
| 74 Probatur, quia inferior superiorem
ligare non potest, dist. 21. Inferior; Pontifex autem, ut condividitur
Concilio, est superior ...; ut vero uncluditur in Concilio, sive ut est
eadem potestas in Pontifice et in Concilio, si ligaretur a Concilio ligaretur
a se; quod dicere ridiculum est. (Punctum 3). |
|
| 75 c |
|
| 76 74r-75r: Advertendum tamen,
quod licet Papa possit divinae legis dubia interpretari, in eis tamen dispensare
non potest, si iam decisa sunt. Unde articulos fidei aut Ecclesiae Sacramenta
mutare nequit, aut decisiones verorum Conciliorum circa fidem, cum ille
sint a Spiritu sancto, ita Petrus de Palude sentit. Et ratio est manifesta,
quia efficaciam habent a Spiritu sancto decisiones eiusmodi incluso semper
capite Ecclesiae probante et firmante. (Punctum 4) |
|
| 77 c |
|
| 78 c75r: Patres Concilii generalis
non possunt de omnibus simpliciter ludicare. Sciendum enim est, quod quidam
Marsilius de Padua (quem nonnulli doctrinam canonum et sanctorum dicta
minus, quam decet venerantes sequuti sunt) dixit universale Concilium,
quod universitatem dicebat omnium fidelium, non distinguens inter Laicos
et Clericos omnem auctoritatem Ecclesiae exercere posse sine dependentia
ad Papam, tam in provisionibus beneficiorum quam in dispensationibus et
indulgentiis ac correctione quorumcumque errantium, et ita de omnibus simpliciter
iudicare, quae opinio et superioribus et consequenter veritati repugnat
(Marsilius von Padua (1275-1342) LThK 7,108ff). |
|
| 79 Cum enim auctoritas Concilii
sit ei a Papa voluntarie collata, tantam habet, quantam Papa voluerit,
idest ut definiat ea propter quae Concilium convocatum est, et si qua emergant,
quae dilationem non patiantur, ubi locum habere videtur ratihabitio Pontificis
summi. (Punctum 5) (169) |
|
| 80 c |
|
| 81 75v-76r: Punctum 6: Pontifex
indubitatus nedum a Concilio, sed neque a toto Mundo potest iure deponi.
Cum enim ab eo in Ecclesia sit omnis auctoritas, si ab aliquo iuridice
deponeretur, utique a seipso deponeretur, licet per alium, quia quod quis
per alium facit, per seipsum facere videtur. |
|
| 82 Nec obstat praedictis, quod
si Pontifex deponi non potest, Ecclesia non esset a Christo sufficienter
instituta, quia posset Pontifex totum Ecclesiasticum Ordinem evertere et
decocolare. Dico enim, quod regno sufficienter est provisum maxime si rex
habeat superiorem, quamvis totum regnum regem iudivare non possit, quia
rex divino iudicio punitur, vel etiam superioris. |
|
| 83 Et ideo dico, quod sicut
Papa Ecclesiam, ita Deus iudicat Papam, et in tali casu habet ipse providere
et ita orandus, ut dicit Petrus de Palude. Et si Deus sua, ut est infinita
sapientia, ubi sibi non nobis provisio incumbit, nollet providere, esset
humiliter ferendum. Unde Bonifacius Martyt et habetur in cap. Si Papa,
dist. 40, dicit: quod culpas Papae istic redarguere praesumit mortalium
nullus, nisi deprehendatur a fide devius, etiam si innumerabiles populos
catervatim secum ducat primo gehennae mancipio, idest diabolo. Haec
ibi. (Friedberg 1,146) |
|
| 84 Quod etiam intelligitur de
illa haeresi, qua se facto suo facit non Papam, idest proprie dicta: unde
Glossa contumaciam appellans hanc haeresim, nec vera est, nec a Theologis
probatur, sed negatur, unde nec bonum loquuntur, quod volunt Papam posse
mulctari pro crimine notorio et scandaloso, sed ut dicitur in dicto cap.
Si Papa, in hoc orandus est Deus. |
|
| 85 c |
|
| 86 76v-77v: Punctum septimum:
Papa verus cogo non potest ad renunciandum in casu schismatis ... Non
habet superiorem Romanus Pontifex indubitatus nisi in casu haeresis, et
sua eiectio Deo reservatur, ut patuit. - Punctum octavum: In casu
tamen schismatis aliquando Concilium est iudex Pontificis, non quidem quando
unus est indubitatus, scilicet quando inter Christianos dubitatur quaetenus
sit verus Papa. |
|
| 87 Eo enim casu Concilium habet
discernendi potestatem quatenus sit verus Papa, Panormitanus in cap. Quia
diligentia de elect. (Friedberg 2,50f) et Concilium pro tali discordia
congregatum potest eligere Papam, Panormitanus in cap. Licet, eodem
titulo, ut etiam supra dictum est. (n87) |
|
| 88 c Videre til errata077! |
|
| 89 c |
|
| 90 c |
|